• : Sawyer 842, MS 1, Boundary 6: London, British Library, Add. 82931
  • : Winchester, New Minster
  • : Hampshire
  • : Segenworth in Titchfield
  • : 3

Isti sunt termini unius hyde terre apud suttyngwrth ·

Incipe primo apud limitem uocatum chodyr brygge ab occidente pertranseundo semitas illas legales ad quandam arborem ibidem sitam · Ab illa arbore ad tydyches hlaw · ab illo loco per boream procedas per longitudinem legalem semitas · Ab illa semita ex occidente ad caput paludis · deinde per boream teneas in longitudine illas paludes · quousque perueneris ad wyst walan ac tunc per wyst walan ad lapidem ibidem positum · deinde per orientem quousque perueneris ad terminum uocatum the hede wylle apud wudu tune · Ab illo fonte per orientem secundum quod limitatur usque ad uiam de stenytam · tunc per orientem tendas ex longo illud pratum paludosum usque ad terminum nuncupatum nottheherdys mede per aquilonem · Tunc per austrum procedas inlongo paludes ad limitem uocatum chederes brygge cum participacione pasture uocatum the uthlese cum aliis ·